

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 7: Versus 18
Nam velle.Velle non: quia velle bonum adjacet mihi, quia juxta carnem jacet et quiescit, impotens surgere ab bonum operandum. Juxta: quia naturale est quodammodo bonum velle per rationem, sed tale est hoc velle, quod semper vi carnis superatur: velle autem Dei carnem superat.Velle.Bona sunt quae jubet lex, adeo ut naturaliter amet, et facere velit, sed deest virtus perficiendi.Velle.[AUG.]Semper bonus vult penitus non concupiscere, sed nunquam hoc perficit in hac vita.Perficere.Non ait facere, sed perficere, quia non nihil facit. Agit bonum: quia concupiscentiae non consentit; sed non perficit ut omnino non concupiscat, sic et hostis agit malum, dum movet desiderium, sed non perficit, quia non pertrahit ad malum.